Definition of fama
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y zgo back
Orthography ID = 2021698
1.
LNS
fāma, fāmae
for, fari
φήμη
noun (f., 1st declension)
  1. the talk of the multitude
  2. That which people say or tell, the common talk, a report, rumor, saying, tradition
  3. The voice or judgment of the many, public opinion
  4. the fame, character, reputation, good or bad reputation
  5. fair fame, reputation, renown
  6. the glory or pride of Argive chastity, of the chaste women of Argos
Abbreviations
fāma, ae, f. for, fa-ri, = φήμη, the talk of the multitude, like rumor, either as relating or as judging (v. rumor; cf. also: nomen, gloria, laudatio; clamor, plausus; honos, dignitas, honestas, laus, etc.). That which people say or tell, the common talk, a report, rumor, saying, tradition (freq. and class.; plur. very rare); absol., or with a statement of the subject-matter annexed with de, or as an object-clause; rarely with gen. Absol.: hascine propter res maledicas famas ferunt? Plaut. Trin. 1, 2, 149: a Brundisio nulla adhuc fama venerat, Cic. Att. 9, 3, 2: cum tristis a Mutina fama manaret, id. Phil. 14, 6, 15: at fuit fama. Quotusquisque est, qui istam effugere potest in tam maledica civitate? id. Cael. 16, 38: magna illico fama surrexit, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 8, 2: aliquod fama ac nuntiis afferre, Caes. B. G. 6, 30, 2: hac fama ad Treviros perlata, id. ib. 5, 53, 2: reliquos (deos) ne famā quidem acceperunt, id. ib. 6, 21, 2; cf.: quam Eratostheni et quibusdam Graecis famā notam esse video, id. ib. 6, 24, 2: concedamus famae hominum, Cic. Rep. 2, 2: Daedalus, ut fama est, fugiens, etc., Verg. A. 6, 14; cf.: pulsis (vetus est ut fama) Sabellis, Hor. S. 2, 1, 36: ita fama ferebat, Ov. M. 12, 197: duplex inde fama est, a twofold tradition, Liv. 1, 1, 6.

— In plur.: inhonestas famas adjungere diis, Arn. 7, 219: per omnem provinciam magnae atrocesque famae ibant, Sall. H. 1, 67 Dietsch, ex conj.

— Stating the subject-matter or contents. With de: si quis quid de republica a finitimis rumore aut fama acceperit, Caes. B. G. 6, 20, 1: si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, etc., Cic. Fl. 6, 13: de interitu P. Clodii, id. Mil. 35, 98: de Afranio fama est, id. Att. 7, 26, 1: de Titurii morte, Caes. B. G. 5, 39, 1; cf.: de victoria Caesaris, id. ib. 5, 53, 1; 5, 51, 1: de proelio Dyrrhachino, id. B. C. 3, 80.

—Plur.: ingentes esse famas de Regulo, Arrunt. ap. Sen. Ep. 114, 19 fin.

— With an appos. clause: ne mihi hanc famam differant, Me ... dedisse, etc., Plaut. Trin. 3, 2, 63; v. differo, B. 2.: accipere fama et auditione, esse quoddam numen et vim deorum, Cic. N. D. 2, 37, 95: quod tibi esse antiquissimum constante famā atque omnium sermone celebratum est, id. Q. Fr. 1, 1, 8, § 24; so, constans fama, Liv. 6, 25, 4: cum esse praestantem Numam Pompilium fama ferret, Cic. Rep. 2, 13: cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum, etc., Caes. B. C. 3, 43 fin.: fama nuntiabat, te esse in Syria, Cic. Fam. 12, 4, 2: fama incerta duos equites venisse, a vague rumor, Liv. 27, 50, 6: capsis quem (Cassium) fama est esse librisque Ambustum propriis, Hor. S. 1, 10, 63 al.

— With gen.: vix ad aures meas istius suspicionis fama pervenit, Cic. Sull. 4, 12: propter incertam famam aeris alieni, an unsupported rumor, Liv. 6, 27, 3.

— Personified: Fama, a goddess, daughter of Terra, swiftfooted, all-seeing, growing as she runs: Fama, malum qua non aliud velocius ullum, Verg. A. 4, 173 sq.; Ov. M. 12, 43 sq.; Val. Fl. 2, 116 sq.; Stat. Th. 3, 426 sq.; Ov. M. 8, 267; 9, 137; 14, 726; 15, 4; 853 al. The voice or judgment of the many, public opinion; more freq. objectively, the fame, character, reputation which a man has, either in general or in particular, as a good or bad reputation, etc. (very freq. and class.). In gen.: famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat: altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas, Quint. 5, 3; cf.: adversus famam rumoresque hominum si satis firmus steteris, Liv. 22, 39, 18: contra opinionem militum famamque omnium videri proelium defugisse, magnum detrimentum afferebat, Caes. B. C. 1, 82, 2; cf. id. ib. 3, 56 fin.: fama popularis, popular fame or favor, Cic. Tusc. 3, 2, 4; 5, 16, 46: forensis, Q. Cic. Petit. Cons. 5, 17: de bona fama (quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est hoc loco bonam famam appellare quam gloriam), Cic. Fin. 3, 17, 57: bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est, id. Att. 7, 26, 1; cf.: qui bonam famam bonorum, quae sola vere gloria nominari potest, expetunt, id. Sest. 66, 139; Sall. C. 7, 6: si bonam famam mihi servasso, sat ero dives, Plaut. Most. 1, 3, 70 sq.: bona, Cat. 61, 62: bene loquendi fama, Cic. Brut. 74, 259: eloquentiae, Quint. 7, 1, 41: sapientiae, Cic. Lael. 4, 15: pudica, Prop. 2, 32 (3, 30), 21: alium mala fama et timor impediebat, Sall. J. 35, 4: inconstantiae, Cic. Fam. 1, 9, 11: vappae ac nebulonis, Hor. S. 1, 2, 12.

—In plur.: inter arma civilia aequi boni famas petit, Sall. Fragm. ap. Sen. Ep. 114, 19 (Hist. inc. lib. 76 Dietsch).

— In partic. In a good sense, fair fame, reputation, renown, = existumatio, fama bona: ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero famā foris, Tert. Hec. 2, 1, 21: fundamentum est perpetuae commendationis et famae justitia, Cic. Off. 2, 20, 71: fama et existimatio, id. Quint. 15, 50; cf.: ut ante collectam famam conservet (for which, shortly after: habet existimationem multo sudore collectam), id. Div. in Caecil. 22, 71: sic ejus (Archiae) adventus celebrabantur, ut famam ingenii exspectatio hominis superaret ... hac tanta celebritate famae cum esset jam absentibus notus, etc. (shortly before: celeriter antecellere omnibus ingenii gloriā contigit), id. Arch. 3, 5; so corresp. to gloria, id. Tusc. 1, 46, 110: fama ingeni abicienda, id. Fam. 9, 16, 3; with the latter cf.: anxius de fama ingenii, Quint. 11, 1, 50; 74: de alicujus fama detrahere, Cic. Fam. 3, 8, 5: famam in tuto collocare, Quint. 12, 11, 7: ejus scripta tantum intra famam sunt, id. 11, 3, 8: ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse, etc., Liv. 10, 24, 17: (ut amicorum) aut caput agatur aut fama, Cic. Lael. 17, 61: loco, fortuna, fama superiores, id. ib. 25, 94: virtus, fama, decus divitiis parent, Hor. S. 2, 3, 95: cui gratia, fama, valetudo, contingat abunde, id. Ep. 1, 4, 10: famam dicendi fortius quaerunt, Quint. 2, 12, 9: Evadne ... Occidit Argivae fama pudicitiae, the glory or pride of Argive chastity, i. e. of the chaste women of Argos, Prop. 1, 15, 22.

—Esp.: magna fama, great reputation, fame, glory: magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, Liv. 27, 25, 11: magnam famam sui relinquere, Nep. Lys. 1, 1: habere, Plin. 36, 21, 39, § 149.

— In a bad sense, illfame, infamy, scandal, = infamia, fama mala (rare): opplere (aliquem) famā ac flagitiis, Turp. ap. Non. 306, 2; Ter. Ad. 2, 3, 10: neque specie famāve movetur, Nec jam furtivum Dido meditatur amorem, Verg. A. 4, 172; Sall. C. 3, 5; Tac. A. 12, 49; Plin. Pan. 28, 1; cf.: laeta apud plerosque, apud quosdam sinistra fama, Tac. A. 11, 19.
 
top_lefttop_controlrow1_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right