ut or utī adv. for * quoti or * cuti
— 2 CA-. I. Of place, where (poet.): Nisus Labitur, caesis ut forte iuvencis Fusus madefecerat herbas, V.: Utque aer, tellus illic, O.
—II. Of time, when, as soon as, just as: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam, T.: ut peroravit, surrexit Clodius: ut vero aquam ingressi sunt . . . tum, etc., L.: Ariovistum, ut semel Gallorum copias vicerit, crudeliter imperare, Cs.: atque ego, ut primum fletu represso loqui posse coepi, Quaeso inquam, etc., as soon as ever: Siculi, ut primum videre volgari morbos, in suas quisque urbes dilapsi sunt, L.: deinde ut nulla vi perculsos sustinere poterat, Quid ultra moror, inquit, etc., L.: ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, T.: ut ad mare nostrae cohortes excubuerant, accessere subito Pompeiani, Cs.: litteras scripsi . . . statim ut tuas legerem (i. e. litteras nunc scribo, ut tuas legi): neque, ut quaeque res delata ad nos, tum denique scrutari locos (debemus): traditum esse ut quando aqua Albana abundasset, tum . . . victoriam de Veientibus dari, L.
—Since, from the time at which: ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae.
—Of repeated action, whenever: ut quisque istius animum offenderat, in lautumias statim coniciebatur: ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt, Cs.: ut quisque arma ceperat . . . inordinati in proelium ruunt, L.: ut enim quisque dixerat, ita postulabatur, etc.
—III. Of manner. A. Interrog., how, in what way, in what manner: Ut vales? T.: ut sese in Samnio res habent? L.: Ut valet? ut meminit nostri? H.
—Usu. in dependent questions, with subj: Narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet, T.: credo te audisse ut me circumsteterint: docebat ut omni tempore totius Galliae principatum Aedui tenuissent, Cs.: veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros . . . defenderimus, L.: Vides ut altā stet nive candidum Soracte, H.
— With indic. (old or poet.): Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex, T.: Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo! (i. e. omnia laetantia), V.
—After verbs of fearing, how, in what way, lest . . . not, that . . . not: rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant, Cs.: verebar ut redderentur: timeo ut sustineas: o puer, ut sis Vitalis, metuo, et maiorum ne quis amicus Frigore te feriat, H.: quia nihil minus, quam ut egredi obsessi moenibus auderent, timeri poterat, L.: ut ferulā caedas meritum . . . non vereor, H.
—In exclamations: ut falsus animi est! T.: Gnaeus autem noster . . . ut totus iacet: Ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error! V.: ut tu Semper eris derisor! H.
—B. Relative, as: ut potero, feram, T.: Ciceronem et ut rogas amo, et ut meretur et debeo: Labienus, ut erat ei praeceptum . . . abstinebat, Cs.: ut plerumque fit, L.
—Introducing an example, as, for example, for instance: est quiddam, quod suā vi nos inlectos ducit, ut amicitia: ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, etc.: qui aliis nocent, in eādem sunt iniustitiā, ut si in suam rem aliena convertant: ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat, L.: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potero, complectar: si virtus digna est gloriatione, ut est (i. e. sicut est): nemo, ut opinor, in culpā est, in my judgment: qui, ut credo, duxit, etc., I believe.
—With correlative ita, sic, sometimes idem, item, as, just as, in the same manner as: omnīs posthabui mihi res, ita uti par fuit, T.: ut viro forti dignum fuit, ita calumniam eius obtrivit: si ut animis sic oculis videre possemus: disputationem exponimus, eisdem fere verbis, ut disputatumque est: fecisti item ut praedones solent: haec ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt (i. e. ita breviter dicta sunt ut dici potuerunt): te semper sic colam ut quem diligentissime: eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis, N.
—In comparative clauses with indefinite subjects, ut quisque with a sup. or an expression implying a superlative, usu. followed by ita with a sup, the more . . . the more: ut quisque est vir optimus, ita difficillime alios improbos suspicatur, the better man one is, the harder it is for him to, etc.: ut quisque (morbus) est difficillimus, ita medicus nobilissimus quaeritur
— cf. facillime ad res iniustas impellitur ut quisque altissimo animo est: ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus, L.: de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est, according to each one's station, whether free or bound, L.
—Introducing a general statement for comparison or confirmation, as, considering that, in accordance with the fact that, in view of what: haud scio hercle, ut homost, an mutet animum, T.: atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit, sed, etc.: transire pontem non potuit, ut extrema resoluta crant, etc., L.: Epicharmi, acuti nec insulsi hominis, ut Siculi, as was natural for a Sicilian.
—Introducing a limiting circumstance, as, considering, for: hic Geta ut captus est servorum, non malus, i. e. as far as this can be said of slaves, T.: civitas florens, ut est captus Germanorum, Cs.: Caelius Antipater, scriptor, ut temporibus illis, luculentus, for those times: (orationis genus) ut in oratore exile, for an orator: gens, ut in eā regione, divitiis praepollens, L.
— With perinde or pro eo, as, in proportion as, according as, to the extent that, in the measure that: in exspectatione civitas erat, perinde ut evenisset res, ita communicatos honores habitura, L.: pro eo ut temporis difficultas aratorumque penuria tulit.
—With a relat., as it is natural for persons, like one, since, seeing that: proficiscuntur, ut quibus esset persuasum, non ab hoste consilium datum, etc., like men convinced that, etc., Cs.: inde consul, ut qui iam ad hostīs perventum cerneret, procedebat, L.
—Introducing a motive or assumption, as if, on the supposition that, in the belief that: narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio: (Galli) laeti, ut exploratā victoriā, ad castra pergunt, L.
—With ita or sic, introducing an oath or attestation, as, as it is true that: ita me di ament ut ego Laetor, etc., T.: ita vivam ut maximos sumptūs facio.
—With correlative ita or sic, introducing contrasted clauses, as . . . so, as on the one hand . . . so on the other, although . . . yet, while . . . still, both . . . and: ut errare potuisti, sic decipi te non potuisse, quis non videt?: consul, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen, respondit, etc., L.: uti longe a luxuriā, ita famae propior, Ta.
—Repeated as indefinite relative, in whatever manner, howsoever (only with indic.): Sed ut ut haec sunt, tamen hoc faciam, T.: sed ut ut est, indulge valetudini tuae.
—Indefinite, in concessive or conditional clauses, however, in whatever manner, in whatever degree, although, granting that: quod ut ita sit
—nihil enim pugno
—quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum?: nihil est prudentiā dulcius, quam, ut cetera auferat, adfert certe senectus: ut enim neminem alium rogasset, scire potuit, etc.: qui, ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare didici, L.: ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, Cs.: Ut desint vires tamen est laudanda voluntas, O.