Definition of amplus
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y zgo back
Orthography ID = 2002900
1.
LNS
amplus, ampla, amplum
ἀνάπλεως, some regard this as a shortened form of ἀνάπλεως, = filled up, full; others, as for ambulus from amb, rounded out, as superus from super, etc.; v. Doed. Syn. II. p. 113; but perh. it is better to form it from am and plus, akin to pleo, plenus, q. v. Pott
adjective (2-1-2)
  1. full all round
  2. great, large
  3. great, large, wide, ample, spacious
  4. great, abundant, ample, much, long
  5. more
  6. Th
Abbreviations
amplus, a, um, adj. some regard this as a shortened form of ἀνάπλεως, = filled up, full; others, as for ambulus from amb-, rounded out, as superus from super, etc.; v. Doed. Syn. II. p. 113; but perh. it is better to form it from am- and -plus, akin to -pleo, plenus, q. v. Pott, thus pr., full all round; hence, great, large.

—In space, of large extent, great, large, wide, ample, spacious (the forms amplus and amplior are very rare in the ante-class. per., and rare in all periods. Amplius is com. in the ante-class., freq. in the class., and very freq. in the post-class. per., the Vulg. rarely using the other forms, but using this 121 times. Amplissimus belongs to prose, and is scarcely used before Cicero, with whom it was a very favorite word. It was also used by Plin. Maj. and Min., but never by Tac., Sall. (in his genuine works), nor the Vulg. Catullus used only the form amplius, and Prop. only amplus, while Tib. and Pers. never used this word in any form. Ampliter is found mostly in Plaut.; and ample and amplissime are used a few times by Cic. and by writers that followed him; syn.: magnus, ingens, latus, late patens, spatiosus, laxus). Lit.: amplus et spectu protervo ferox, Pac. Trag. Rel. p. 94 Rib.: qui (Pluto) ter amplum Geryonen compescit undā, Hor. C. 2, 14, 7: ampla domus dedecori domino fit, si est in eā solitudo, Cic. Off. 1, 39, 139; so Verg. A. 2, 310: admodum amplum et excelsum signum, Cic. Verr. 4, 74: collis castris parum amplus, Sall. J. 98, 3: porticibus in amplis, Verg. A. 3, 353: per amplum mittimur Elysium, id. ib. 6, 743: vocemque per ampla volutant Atria, id. ib. 1, 725: nil vulvā pulchrius amplā, Hor. Ep. 1, 15, 41: amplae aures, Plin. 11, 52, 114, § 274: milium amplum grano, id. 18, 7, 10, § 55: cubiculum amplum, Plin. Ep. 2, 17, 6: baptisterium amplum atque opacum, id. ib. 5, 6, 25.

—Comp.: quanto est res amplior, Lucr. 2, 1133: Amplior Urgo et Capraria, Plin. 3, 6, 12, § 81: avis paulo amplior passere, id. 10, 32, 47, § 89: amplior specie mortali, Suet. Aug. 94; id. Caes. 76 (for the neutr. amplius, v. infra).

—Sup.: amplissima curia ... gymnasium amplissimum, Cic. Verr. 2, 4, 53: urbs amplissima atque ornatissima, id. Agr. 2, 76: amplissimum peristylum, id. Dom. 116: (candelabrum) ad amplissimi templi ornatum esse factum, Cic. Verr. 4, 65: mons Italiae amplissimus, Plin. 3, 5, 7, § 48: amplissimum flumen, Plin. Ep. 8, 8, 3: amplissimus lacus, id. ib. 10, 41, 2: amplissima insula, Plin. 6, 20, 23, § 71: amplissimi horti, Plin. Ep. 8, 18, 11: amplissima arborum, Plin. 16, 39, 76, § 200: est (topazon) amplissima gemmarum, id. 37, 8, 32, § 109: amplissimum cubiculum, Plin. Ep. 5, 6, 23.

— Transf., great, abundant, ample, much, long: bono atque amplo lucro, Plaut. Am. prol. 6 and Ep. 2, 2, 117: pabula miseris mortalibus ampla, Lucr. 5, 944: ampla civitas, Cic. Verr. 4, 81; 4, 96: civitas ampla atque florens, Caes. B. G. 4, 3: gens ampla, Plin. 5, 30, 33, § 125: amplae copiae, Caes. B. G. 5, 19: ampla manus militum, Liv. Epit. 1, 4, 9: pecuaria res ampla, Cic. Quinct. 12: res familiaris ampla, id. Phil. 13, 8: (res) ampla, Sall. H. Fragm. 3, 82, 20 Kritz: patrimonium amplum et copiosum, Cic. Sex. Rosc. 6; id. Dom. 146: id. Phil. 2, 67: amplae divitiae, Hor. S. 2, 2, 101: esse patri ejus amplas facultates, Plin. Ep. 1, 14, 9: in amplis opibus heres, Plin. 9, 36, 59, § 122.

—Comp.: amplior numerus, Cic. Mil. 57; Sall. J. 105, 3; Tac. A. 14, 53: ampliores aquae, Plin. 5, 9, 10, § 58: amplior exercitus, Sall. J. 54, 3; Suet. Vesp. 4: commeatus spe amplior, Sall. J. 75, 8: amplior pecunia, Auct. B. Alex. 56: pecunia amplior, Plin. Ep. 3, 11, 2: pretia ampliora, Plin. 10, 29, 43, § 84: omnia longe ampliora invenire quam etc., Plin. Ep. 1, 14, 10: ampliores noctes, Plin. 18, 26, 63, § 232: ut ampliori tempore maneret, Vulg. Act. 18, 20.

— Sup.: peditatūs copiae amplissimae e Galliā, Cic. Font. 8: exercitus amplissimus, Plin. Ep. 2, 13, 2; 9, 13, 11: amplissima pecunia, Cic. Rosc. Am. 31: amplissimae fortunae, Cic. Verr. 2, 5, 8; id. Quinct. 49; id. Phil. 10, 4: amplissimae patrimonii copiae, id. Fl. 89: amplissimas summas emptionibus occupare, Plin. Ep. 8, 2, 3: opes amplissimae, id. ib. 8, 18, 4: amplissima dies horarum quindecim etc., the longest day, Plin. 6, 34, 39, § 218.

—Also subst. in comp. neutr. (v. amplius, adv. infra), more: ut quirem exaudire amplius, Att. Trag. Rel. p. 173 Rib.: si vis amplius dari, Dabitur, Plaut. Trin. 2, 1, 18: jam amplius orat, id. ib. 2, 1, 19: daturus non sum amplius, Cic. Verr. 2, 2, 29: non complectar in his libris amplius quam quod etc., id. de Or. 1, 6, 22: tantum adfero quantum ipse optat, atque etiam amplius, Plaut. Capt. 4, 1, 10: ni amplius etiam, quod ebibit, id. Trin. 2, 1, 20: Ph. Etiamne amplius? Th. Nil, Ter. Eun. 1, 2, 63: Tr. Dimidium Volo ut dicas. Gr. Immo hercle etiam amplius, Plaut. Rud. 4, 3, 21: Th. Nempe octoginta debentur huic minae? Tr. Haud nummo amplius, id. Most. 3, 3, 16: etiam amplius illam adparare condecet, Turp. Com. Rel. p. 100 Rib.: hoc onere suscepto amplexus animo sum aliquanto amplius, Cic. Verr. 2, 1: si sit opus liquidi non amplius urna, Hor. S. 1, 1, 54: omnis numerus amplius octingentis milibus explebat, Vell. 2, 110, 3: Segestanis imponebat aliquanto amplius quam etc., Cic. Verr. 4, 76: illā coronā contentus Thrasybulus neque amplius requisivit, Nep. Thras. 4, 3: amplius possidere, Plin. 18, 4, 3, § 17: Ille imperio ei reddito haud amplius, quam ut duo ex tribus filiis secum militarent, exegit, Curt. 8, 4, 21: dedit quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset, Plin. Ep. 3, 21, 6: cum hoc amplius praestet, quod etc., id. ib. 7, 25, 1.

—Also with part. gen., more of, a greater quantity or number of: gaudeo tibi liberorum esse amplius, Plaut. Cist. 5, 4: te amplius bibisse praedicet loti, Cat. 39, 21: amplius frumenti auferre, Cic. Verr. 3, 49: expensum est auri viginti paulo amplius, id. Fl. 6, 8: amplius negotii contrahi, id. Cat. 4, 9: si amplius obsidum vellet, Caes. B. G. 6, 9, ubi v. Herz.: quanto ejus amplius processerat temporis, id. B. C. 3, 25.

— Fig. Of internal power or force, great, strong, violent, impetuous: pro viribus amplis, Lucr. 5, 1174: amplae vires peditum, Plin. 6, 20, 23, § 75; ampla nepotum Spes, Prop. 4, 22, 41: poena sera, sed ampla, full, strict, id. 4, 5, 32.

—Comp.: haec irae factae essent multo ampliores, Ter. Hec. 3, 1, 9: si forte morbus amplior factus siet, i. e. gravior, id. ib. 3, 1, 50: amplior metus, Cic. Clu. 128: amplior potentia feris, Plin. 28, 10, 42, § 153: ampliorem dicendi facultatem consequi, Quint. 2, 3, 4: amplior eoque acrior impetus, Flor. 4, 2, 66: spes amplior, Sall. J. 105, 4: amplius accipietis judicium, severer, Vulg. Matt. 23, 14: amplior auctoritas, Plin. 37, 3, 12, § 47: amplior virtus, higher merit, Quint. 8, 3, 83: idem aut amplior cultus (dei), Plin. 28, 2, 4, § 18: amplior est quaestio, Quint. 3, 5, 8: ampliora verba, of larger meaning, id. 8, 4, 2: scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te, Vulg. Dan. 5, 14: quo legatis animus amplior esset, Sall. C. 40, 6; 59, 1: spiritus amplior, Vulg. Dan. 5, 12; 6, 3.

—Sup.: (honos) pro amplissimis meritis redditur, Cic. Phil. 5, 41: cujus sideris (Caniculae) effectus amplissimi in terrā sentiuntur, very violent, Plin. 2, 40, 40, § 107: amplissima spes, Suet. Caes. 7: his finis cognitionis amplissimae, most important trial, Plin. Ep. 2, 11, 23.

— Of external splendor, great, handsome, magnificent, splendid, glorious: illis ampla satis forma, pudicitia, great enough, Prop. 1, 2, 24: haec ampla sunt, haec divina, Cic. Sest. 102; id. Arch. 23: res gestae satis amplae, Sall. C. 8, 2: cur parum amplis adfecerit praemiis, Cic. Mil. 57: ampla quidem, sed pro ingentibus meritis praemia acceperunt, Tac. A. 14, 53: amplum in modum praemia ostentare, Aur. Vict. Caes. 26, 6: amplis honoribus usi, Sall. J. 25, 4: amplis honoribus auctos, Hor. S. 1, 6, 11.

—Sometimes in mal. part. or ironically: amplam occasionem calumniae nactus, a fine opportunity, Cic. Verr. 2, 61: spolia ampla refertis Tuque puerque tuus, glorious spoils, Verg. A. 4, 93.

—Comp.: ne ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo esse possit, Cic. Verr. 2, 1, 5; id. Mur. 37: praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri, id. de Or. 1, 4, 13: alicui ampliorem laudem tribuere, id. Sest. 27: in aliquā re esse laudem ampliorem, id. Marcell. 4: corporis membris plus dedit, id amplius atque augustius ratus (Zeuxis), Quint. 12, 10, 5: ut Augustus vocaretur ampliore cognomine, Suet. Aug. 7.

—Subst.: in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore, quam gerebat, dignus haberetur, of something greater, Sall. J. 63, 5.

—Sup.: ut consules monumentum quam amplissimum faciundum curent, Cic. Phil. 14, 38; 14, 31; Cic. Verr. 4, 82: hoc munus aedilitatis amplissimum, id. ib. 1, 12, 36; Aur. Vict. Vir. Ill. 1, 74: alicui amplissimas potestates dare, Cic. Agr. 2, 31: insignibus amplissimis ornatus, id. ib. 2, 101: dona amplissima conferre, Plin. 18, 3, 3, § 9: praemia legatis dedistis amplissima, Cic. Cat. 4, 5; id. Phil. 2, 32: spe amplissimorum praemiorum adduci, id. Mil. 5; id. de Or. 1, 5, 16: velut praemium quoddam amplissimum longi laboris, Quint. 10, 7, 1: munera amplissima mittere, Caes. B. G. 1, 43: vestris beneficiis amplissimis adfectus, Cic. Imp. Pomp. 51; id. Dom. 98: laudi amplissimae lauream concedere, id. Pis. 74: laudibus amplissimis adficere, id. Phil. 7, 11: amplissimam gloriam consequi, id. Prov. Cons. 39: ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris, id. Deiot. 14: amplissimis aliquem efferre honoribus, Aur. Vict. Epit. 17, 3: amplissimis uti honoribus, Cic. Fl. 45: amplissimos honores adipisci, Cic. Verr. 5, 181: honores adsequi amplissimos, id. Mil. 81: aliquem ad honores amplissimos perducere, id. Am. 20, 73: meus labor fructum est amplissimum consecutus, id. Imp. Pomp 2: mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, in the handsomest termis, id. Cat. 3, 14; id. Phil. 2, 13; id. Quir. 15: ei amplissimis verbis gratias egimus, id. Phil. 1, 3: provincia Gallia merito ornatur verbis amplissimis ab senatu, id. ib. 4, 9: amplissimis verbis conlaudatus, Suet. Caes. 16: amplissimo populi senatūsque judicio exercitus habuistis, Cic. Agr. 1, 12; id. Fl. 5; id. Dom. 86; id. Planc. 93: de meo consulatu amplissima atque ornatissima decreta fecerunt, id. Dom. 74: quam universi populi, illius gentis, amplissimum testimonium (said of Cic.), Plin. 7, 30, 31, § 116.

— In respect of the opinion of others, esteemed, renowned, etc.: quicquid est, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius, Cic. Marcell. 26: quid hunc hominem magnum aut amplum de re publicā cogitare (putare possumus), qui etc., great or noble, id. Imp. Pomp. 37: omnia, quae vobis cara atque ampla sunt, id. Agr. 2, 9; id. Arch. 23: convenerunt corrogati et quidem ampli quidam homines, id. Phil. 3, 20: hoc studium parvi properemus et ampli, small and great, Hor. Ep. 1, 3, 28: amplis doctoribus instructus, Tac. A. 14, 52: sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, Cic. Mur. 7, 15.

—Comp.: cum est aliquid amplius, Cic. Marcell. 26: ampliores ordines, Caes. B. C. 1, 77, where Dinter reads priores: quo (ingenio) neque melius neque amplius aliud in naturā mortalium est, Sall. J. 2, 4: nihil amplius potes (tribuere) amicitiā tuā, Plin. Ep. 2, 13, 10: quid amplius facitis? Vulg. Matt. 5, 47.

—Sup.: ex amplissimo genere nubere, Cic. Cael. 34: amplissimo genere natus, Caes. B. G. 4, 12: genere copiisque amplissimus, id. ib 6, 15: quam (familiam) vidit amplissimam, Cic. Phil. 13, 12: amplissimos patruos habere, id. Sex. Rosc. 147: amplissima civitas, Cic. Verr. 5, 122: apud illos Fabiorum nomen est amplissimum, id. Font. 36; id. Caecin. 104; Cic. Verr. 3, 96; id. Deiot. 14: mihi hic locus ad agendum amplissimus est visus, id. Imp. Pomp. 1: non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam etc., id. Sest. 5: licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitiā tuā, Plin. Ep. 2, 13, 10: amplissimis operibus increscere, id. ib. 8, 4, 3: honores in amplissimo consilio collocare, Cic. Sen. 2: amplissimi orbis terrae consilii principes, id. Phil. 3, 34: honoris amplissimi puto esse accusare improbos, I esteem it to be the greatest honor, etc., id. Div. in Caecil. 70: promotus ad amplissimas procurationes, Plin. Ep. 7, 31, 3: praeter honores amplissimos cognomenque etc., Plin. 7, 44, 45, § 142: spes amplissimae dignitatis, Cic. Agr. 2, 49; id. Sen. 19, 68; Suet. Vit. 2.

— Hence, amplissimus (almost always thus in sup.) as a title for persons holding great and honored offices, as consul, senator, etc., or as an honorable epithet of the office itself or the body of officers, distinguished, very distinguished, honorable, right honorable, most honorable, etc.: is mihi videtur amplissimus, qui suā virtute in altiorem locum pervenit, Cic. Sex. Rosc. 83: homo et suis et populi Romani ornamentis amplissimus, id. Mur. 8: P. Africanus rebus gestis amplissimus, id. Caecin. 69: ut homines amplissimi testimonium de suā re non dicerent, id. Sex. Rosc. 102; id. Clu. 197: Q. Catuli atque ceterorum amplissimorum hominum auctoritas, id. Imp. Pomp. 63: vir amplissimus ejus civitatis, Cic. Verr. 4, 17; id. Fl. 32: exercitum Cn. Domitii, amplissimi viri, sustentavit, id. Deiot. 5, 14: cum habeas amplissimi viri religionem (of L. Lucullus), id. Arch. 4, 8; id. Lig. 22: in quo consilio amplissimi viri judicarent, id. Mil. 5; id. Balb. 1; id. Dom. 2: comitatus virorum amplissimorum, id. Sull. 9: viros primarios atque amplissimos civitatis in consilium advocare, Cic. Verr. 3, 18: ordinis amplissimi esse, Aur. Vict. Caes. 13, 1; 37, 6: cives amplissimos legare, Cic. Balb. 42: hoc amplissimum nomen, i. e. senatorium, Cic. Verr. 3, 96: amplissimus honos, i. e. consulatus, id. Rep. 1, 6; so, amplissimo praeditus magistratu, Suet. Aug. 26: amplissimus ordo, i. e. senatorius, Plin. Ep. 10, 3; Suet. Calig. 49: amplissimi ordines, i. e. senatus et equites, id. Vesp. 9: amplissimum collegium decemvirale, Cic. Verr. 2, 4, 49: an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, etc., id. Cat. 1, 3: amplissimum sacerdotium, Cic. Verr. 2, 126; id. Phil. 13, 8: sacerdotium amplissimum, Cic. Verr. 2, 127.

— As rhet. epithet: amplus orator, one that speaks richly and with dignity, Cic. Or. 9; id. Brut. 68: herous (pes), qui est idem dactylus Aristoteli amplior, iambus humanior videatur, grander, more stately, Quint. 9, 4, 88: amplius compositionis genus, more copious style, id. 9, 4, 129.

—Adv. (on the extent of the use of the different forms of the adverb, v. supra init.), largely, abundantly, copiously. Lit. Form ampliter: benigne ei largi atque ampliter, Att. Trag. Rel. p. 173 Rib.: aptate munde atque ampliter convivium, Pomp. Com. Rel. p. 234 Rib.: extructam ampliter mensam, Lucil. 13, 7 Mull.: opsonato ampliter, Plaut. Cas. 2, 8, 65: adpositum est ampliter, id. Mil. 3, 1, 163: acceptus hilare atque ampliter, id. Merc. prol. 98: modeste melius facere sumptum quam ampliter, id. Stich. 5, 4, 10: parum (digitulos) immersisti ampliter, not deep enough, id. Bacch. 4, 4, 26.

— Form amplē: exornat ample magnificeque triclinium, Cic. Verr. 4, 62: qui ample valetudinarios nutriunt, in great numbers (v. the context), Cels. praef. med.

— Trop., fully, handsomely. Form ampliter: ampliter dicere, fully, particularly, Gell. 10, 3, 4: laudare ampliter, id. 2, 6, 11.

— Form amplē: duo genera sunt: unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium, with great fulness, richly (v. amplus, II. E.), Cic. Brut. 55, 201; so, elate ampleque loqui, id. Tusc. 5, 9, 24: satis ample sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio, full grandly filled the place of, Flor. 4, 2, 65.

—Comp.: amplius, more, longer, further, besides (syn.: ultra, praeterea); of time, number, and action (while plus denotes more in quantity, measure, etc.; magis, more, in the comparison of quality, and sometimes of action; and potius, rather, the choice between different objects or acts), constr. absol., with comp. abl., and, in the case of numerals, like minus, plus, propius, q. v., without quam with the nom., acc., or gen., or rarely with the abl. comp., or with quam, but chiefly in the post-Aug. per.; cf. Zumpt, § 485; Madv. § 305; Roby, § 1273; Herz. ad Caes. B. G. 4, 12; and Draeger, Hist. Synt. I. p. 521 sq. In gen.: deliberatum est non tacere [me] amplius, Afran. Com. Rel. p. 199 Rib.: otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar, Plaut. Truc. 4, 4, 18: cui amplius male faxim, id. Aul. 3, 2, 6: De. Etiam? Li. Amplius, id. As. 1, 1, 29: Ar. Vale. Ph. Aliquanto amplius valerem, si hic maneres, id. ib. 3, 3, 2: etiam faxo amabit (eam) amplius, id. Men. 5, 2, 40: multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius, id. ib. 5, 2, 49: quo populum servare potissit amplius, Lucil. 1, 15 Mull.: At ego amplius dico, Cic. Verr. 2, 26: amplius posse, Sall. J. 69, 2: armis amplius valere, id. ib. 111, 1: si lamentetur miser amplius aequo, Lucr. 3, 953: tribus vobis opsonatumst an opsono amplius Tibi et parasito et mulieri? besides, Plaut. Men. 2, 2, 45: Quam vellem invitatum, ut nobiscum esset amplius, Ter. Heaut. 1, 2, 11: in illo exercitu cuncta (probra) fuere et alia amplius, Sall. J. 44, 5: felices ter et amplius, Hor. C. 1, 13, 17: binas aut amplius domos continuare, Sall. C. 20, 11: ter nec amplius, Suet. Caes. 25: cum non solum de his scripserit, sed amplius praecepta (reliquerit), Quint. 12, 11, 24: multa promi amplius possunt, Plin. 2, 17, 15, § 77: si studere amplius possum, Quint. 6, prooem. 4: auram communem amplius haurire potui? id. 6, prooem. 12: sagum, quod amplius est, Vulg. Exod. 26, 12.

— And so very often with the pron. quid, etc.; with the negatives nihil, non, neque, nec, ne; and sometimes with nemo and haud. With quid, etc.: Quid faciam amplius? Ter. Ad. 4, 7, 14, and Cic. Har. Resp. 42: quid dicam amplius? Quint. 8, 4, 7: quid a me amplius dicendum putatis? Cic. Verr. 3, 60: quid quaeris amplius? id. Sex. Rosc. 145; id. Dom. 41; Cic. Verr. 2, 191: quid vultis amplius? id. Mil. 35: quid amplius vis? Hor. Epod. 17, 30: quid exspectatis amplius? Cic. Verr. 2, 174: quid amplius exspectabo, Vulg. 4 Reg. 6, 33: quid loquar amplius de hoc homine? Cic. Caecin. 25: quid amplius laboremus? Quint. 8, prooem. 31: quid habet amplius homo? Vulg. Eccl. 1, 3; 6, 8: quid ego aliud exoptem amplius, nisi etc., Plaut. As. 3, 3, 134: quid amplius debeam optare? Quint. 4, 1, 51: Lo. Numquid amplius? Ly. Tantum est, Plaut. Merc. 2, 2, 11; Ter. And. 2, 1, 25: De. An quid est etiam amplius? He. Vero amplius, id. Ad. 3, 4, 22: quid est quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? more than this, id. And. 1, 1, 4: Etenim quid est, Catilina, quod jam amplius exspectes, si etc., Cic. Cat. 1, 3, 6; id. Sull. 90: si quid amplius scit, Plaut. Rud. 2, 2, 23: si quid ego addidero amplius, id. Trin. 4, 2, 13: si amplius aliquid gloriatus fuero, Vulg. 2 Cor. 10, 8.

—And often hoc amplius, where hoc is commonly an abl., but sometimes may be regarded as a nom. or an acc.: hoc amplius si quid poteris, any thing beyond this, Cic. de Or. 1, 10, 44: et hoc amplius (additur), quod etc., and this further, that etc., id. Sull. 44; so Quint. 5, 13, 36: de paedagogis hoc amplius, ut aut sint etc., id. 1, 1, 8: Mario urbe Italiāque interdicendum, Marciano hoc amplius, Africā, Plin. Ep. 2, 11, 19; Quint. 1, 5, 50; 1, 5, 55; sometimes in plur., his amplius: his amplius apud eundem (est) etc., Quint. 9, 3, 15; so rarely eo amplius: inferiasque his annuā religione, publice instituit, et eo amplius matri Circenses, Suet. Calig. 15: quaeris quid potuerit amplius adsequi, Cic. Planc. 60: prius quam (hic) turbarum quid faciat amplius, Plaut. Men. 5, 2, 93: quare jam te cur amplius excrucies? Cat. 76, 10.

— With nihil, etc.: habet nihil amplius quam lutum, Lucil. 9, 46 Mull.: nihil habui amplius, quod praeciperem, Quint. 7, 1, 64: nihil enim dixit amplius, Cic. Deiot. 21: Nihil dico amplius: causa dicta est, I say no more; I have done with my case, id. ib. 8: nihil amplius dico, nisi me etc., id. Planc. 96: nihil amplius dicam quam victoriam etc., id. Marcell. 17.

—Hence, nihil dico or dicam amplius, when one fears to wound by declaring his opinion, etc., I say no more, have nothing further to say or add: vetus est, Nihili cocio est. Scis cujus? non dico amplius, Plaut. As. 1, 3, 51: si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit: omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. Nihil dico amplius, Cic. Planc. 7 (tacite significat eos dignitate inferiores esse Plancio, Manut. ad h.l.): Alterius vero partis nihil amplius dicam quam id, quod etc., id. Marcell. 6, 17: amplius nihil respondit, Vulg. Marc. 15, 5: nihil amplius addens, ib. Deut. 5, 22: nihil noverunt amplius, ib. Eccl. 9, 5: nihil amplius optet, Hor. Ep. 1, 2, 46: nihil amplius potes, Plin. Ep. 2, 13, 10: amplius quod desideres, nihil erit, this will leave nothing to be desired, Cic. Tusc. 1, 11, 24: nil amplius oro, nisi ut etc., Hor. S. 2, 6, 4: ipse Augustus nihil amplius quam equestri familiā ortum se scribit, Suet. Aug. 2: si non amplius, ad lustrum hoc protolleret unum, Lucil. 1, 33 Mull.: non luctabor tecum, Crasse, amplius, Cic. de Or. 1, 17, 74; id. Tusc. 5, 34, 98: verbum non amplius addam, Hor. S. 1, 1, 121: non amplius me objurgabis, Quint. 5, 10, 47: non amplius posse, Sall. Fragm. Hist. 3, 82, 19 Kritz: non habent amplius quid faciant, Vulg. Luc. 12, 4: non videbitis amplius faciem meam. ib. Gen. 44, 23; ib. Heb. 10, 17: amplius illa jam non inveniet, ib. Apoc. 18, 14: studium, quo non aliud ad dignitatem amplius excogitari potest, Tac. Or. 5: extra me non est alia amplius, Vulg. Soph. 2, 15: neque hoc amplius quam quod vides nobis quicquamst, Plaut. Rud. 1, 5, 21: neque va dari amplius neque etc., Cic. Quinct. 23: nec jam amplius ullae Adparent terrae, Verg. A. 3, 192; 3, 260; 5, 8; 9, 426; 9, 519; 11, 807; 12, 680; id. G. 4, 503: nec irascar amplius, Vulg. Ezech. 16, 42; ib. Apoc. 7, 16: ne amplius dona petas, Cat. 68, 14: urere ne possit calor amplius aridus artus, Lucr. 4, 874; ne quos amplius Rhenum transire pateretur, Caes. B. G. 1, 43: ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet, Suet. Gram. 17: ne amplius morando Scaurum incenderet, Sall. J. 25, 10; id. Fragm. Hist. 1, 2, 10 Kritz; 3, 82, 17: ne amplius divulgetur, Vulg. Act. 4, 17: ut nequāquam amplius per eamdem viam revertamini, ib. Deut. 17, 16: nolite amplius accipere pecuniam, ib. 4 Reg. 12, 7.

— With nemo: cur non restipulatur neminem amplius petiturum? Cic. Q. Rosc. 12, 36: cum amplius nemo occurreret, nobody further, no one more, Curt. 8, 10, 2; so, neminem amplius viderunt, Vulg. Marc. 9, 7: nemo emet amplius, no one will buy any longer, any more, ib. Apoc. 18, 11 (for cases of haud with amplius, v. c. α and γ).

— With numerals and numeral forms. Without quam: amplius horam suffixum in cruce me memini esse, Cat. 69, 3: horam amplius jam in demoliendo signo homines moliebantur, Cic. Verr. 4, 95: amplius annos triginta tribunus fuerat, Sall. C. 59, 6: me non amplius novem annos nato, Nep. Hann. 2, 3: per annos amplius quadraginta, Suet. Aug. 72; 32: quid si tandem amplius triennium est? Cic. Q. Rosc. 8: Tu faciem illius noctem non amplius unam Falle dolo, Verg. A. 1, 683: inveniebat Sabim flumen non amplius milia passuum decem abesse, Caes. B. G. 2, 16; 4, 12: reliquum spatium, quod est non amplius pedum sexcentorum, mons continet, id. ib. 1, 28; 2, 29: amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli, Cic. Phil. 2, 40; id. Fl. 68; so Plin. Ep. 10, 39, 1: huic paulo amplius tertiam partem denegem? id. ib. 5, 7, 3: cum eum amplius centum cives Romani cognoscerent, Cic. Verr. 1, 14; 5, 155: victi amplius ducenti ceciderunt, Liv. 21, 29, 3: non amplius quattuordecim cohortes, Pompei. ap. Cic. Att. 8, 12, C: ex omni multitudine non amplius quadraginta locum cepere, Sall. J. 58, 3: torrentes amplius centum, Plin. 5, 28, 29, § 103; 9, 5, 4, § 10.

—And very rarely placed after the numeral: qui septingentos jam annos amplius numquam mutatis legibus vivunt, Cic. Fl. 63: pugnatum duas amplius horas, Liv. 25, 19, 15 Weissenb.: duo haud amplius milia peditum effugerunt, id. 28, 2: decem amplius versus perdidimus, Plin. Ep. 3, 5, 12: trīs pateat caeli spatium non amplius ulnas, Verg. E. 3, 105.

— With the comp. abl. (rare but class.): cum jam amplius horis sex continenter pugnaretur, Caes. B. G. 3, 5; 4, 37: pugnatum amplius duabus horis est, Liv. 27, 12: neque triennio amplius supervixit, Suet. Caes. 89: uti non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset, Caes. B. G. 1, 15; 1, 23; 2, 7; 6, 29: non amplius patet milibus quinque et triginta, Sall. Fragm. Hist. 4, 1, 34 Kritz: est ab capite paulo amplius mille passibus locus, Plin. Ep. 10, 90, 1: ab Capsā non amplius duum milium intervallo, Sall. J. 91, 3: (Catilina) cum initio non amplius duobus milibus (militum) habuisset, id. C. 56, 2; so, denas alii, alii plures (uxores) habent, set reges eo amplius, id. J. 80, 7.

— And prob. the following ambiguous cases: cum mille non amplius equitibus, Sall. J. 105, 3: oppidum non amplius mille passuum abesse, id. ib. 68, 3.

— With quam (postAug. and eccl.): non amplius, cum plurimum, quam septem horas dormiebat, Suet. Aug. 78: nec amplius quam septem et viginti dies Brundisii commoratus, id. ib. 17: Toto triennio semel omnino eam nec amplius quam uno die paucissimis vidit horis, id. Tib. 51: demoratus dies non amplius quam octo aut decem, Vulg. Act. 25, 6: ut non amplius apud te quam quarta (pars) remaneret, Plin. Ep. 5, 19: ut vexillum veteranorum, non amplius quam quingenti numero, copias fuderint, Tac. A. 3, 21: haud amplius quam ducentos misit, id. ib. 14, 32: insidiantur ei ex iis viri amplius quam quadraginta, Vulg. Act. 23, 21.

— Amplius, t. t. of judges when they deferred an important case for future examination: Amplius adeo prolixum temporis spatium significat, ut judices quotienscunque significarent, adhuc se audire velle, amplius dicebant. Itaque negotium differebant, unde hodieque ampliari judicium differri dicitur, Charis. 176 P.; so Don. ad Ter. Eun. 2, 3, 39; cf. also amplio and ampliatio: cum consules re auditā amplius de consilii sententiā pronuntiavissent, Cic. Brut. 22, 86: antea vel judicari primo poterat vel amplius pronuntiari, Cic. Verr. 2, 1, 26: ut de Philodamo amplius pronuntiaretur, id. ib. 2, 1, 29.

— And metaph.: ego amplius deliberandum censeo, Ter. Phorm. 2, 4, 17.

— Amplius non petere, judicial t. phr., to bring no further action, to make no further claim: quid ita satis non dedit, AMPLIVS [A SE] NEMINEM PETITVRVM? Cic. Rosc. Com. 12, 35: Tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cujus petitio sit, petiturum, id. Brut. 5, 18: sunt duo, quae te rogo: primum, ut si quid satis dandum erit, AMPLIVS EO NOMINE NON PETI, cures etc., id. Fam. 13, 28 A: quod ille recusārit satis dare amplius abs te non peti, id. Att. 1, 8, 1.

— Hoc amplius, beside the general use given above (II. Comp. b. α), as t. phr. of senators when they approved a measure, but amended it by addition: Servilio adsentior et HOC AMPLIVS CENSEO, magnum Pompeium fecisse etc., Cic. Phil. 12, 21, 50: cui cum essem adsensus, decrevi HOC AMPLIVS, ut etc., id. ad Brut. 1, 5, 1; so Seneca: fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam HOC AMPLIVS CENSEO, Vit. Beat. 3, 2: Quaedam ex istis sunt, quibus adsentire possumus, sed HOC AMPLIVS CENSEO, id. Q. N. 3, 15, 1.

— To this may be added the elliptical phrases, nihil amplius and si nihil amplius: nihil amplius, denoting that there is nothing further than has been declared: sese ipsum abs te repetit. Nihil amplius, Cic. Verr. 5, 49, 128; (res publica) ulta suas injurias est per vos interitu tyranni. Nihil amplius, id. Fam. 12, 1, 2; and, si nihil amplius, marking a limit, if nothing more, at least: excedam tectis? An, si nihil amplius, obstem? Ov. M. 9, 148.!*? The form amplius has the ambiguity of the Engl. word more, which is sometimes an adj., sometimes a subst., and sometimes an adv., and some of the above examples would admit of different classifications; as, non amplius dicere, not to speak further (adv.) or not to say more (subst.), Plaut. As. 1, 3, 51; but some of them would admit of only one explanation; as, ne quos amplius Rhenum transire pateretur, Caes. B. G. 1, 43.Sup.: amplissimē. Lit., very largely, most abundantly: ut quibus militibus amplissime (agri) dati adsignati essent, in the largest shares, Cic. Phil. 5, 53: duumviri (deos) tribus quam amplissume tum apparari poterat stratis lectis placavere, Liv. 5, 13, 6 Weissenb.

— Fig., most generously, most handsomely: qui amplissime de salute meā decreverint, Cic. Dom. 44: amplissime laudare, in the handsomest style, Plin. 18, 3, 3, § 11; Suet. Calig. 15: honores amplissime gessit, Cic. Verr. 2, 112: pater cum amplissime ex praeturā triumphāsset, with the greatest pomp, id. Mur. 15: placere eum quam amplissime supremo suo die efferri, should be carried forth with every possible solemnity, id. Phil. 9, 7, 16. V. on this word, Hand, Turs. I. pp. 287-296.
 
top_lefttop_controlrow1_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right
middle_left
middle_check
middle_arrow
middle_right